Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

22.

non omnia perrumpunt, nec eunt chartae in saecula: Solum Numisma mortalitatem contemnit metalli perennitate. Quidquid pagina multiplex, anxia, sollicita refert, hoc docta manus sculptoris exhibet; & iuuat Pompeij & Bruti ora intueri. Quanta lux illorum actis ex illa inspectione! ita feriunt oculos simulacra vt menti aeternum insideant, quos referunt, species. Hic sileat grex imperitus in iudicia praeceps, & parcat ea flocci facere, ad quae caligat. Artificum est gratias agere prisco aeuo, nostri & venturi PATINO , qui natalibus Gallus, Romam ipsam supra indigenas anxia sedulitate decorauit. In partem gloriae venit Brunotius Abbas, cum grandi accessione locupletauerit hoc Opus, vel solo animo antiquas inter nos amicitias excolendi. Grata posteritas debiti gratiam mecum partietur, & praesens aetas passim exactum Regis iudicium fausta prosequetur aestimatione, cum sine pretio mire pretiosam gazam Brunotij fidei commisit; qui, quod sibi solus seponere potuit, toti mundo non inuidiosus impendit. Sub auspiciis Aureliani Ducis caelo recepti, prodiit foetus obstetricante Brunotio, qui Domini otium, quo certe nullum numen impiatum est, his lenibat auocamentis, & lethaeis succis ingratam praeteritorum memoriam aspergebat. Non fuit hic iners Seguini erudita cura; qui immensi sacri assertor, asserit quoque rei antiquariae hanc lucem, & ex cuius secessu plus foenerabitur genus humanum quam ex aliorum negotiosis nugis; Interim victura feretur PATINO gloria, qui Vrsini labores suis demersit, non aliter quam bicornis Rhenus post innumera terrarum spatia perlustrata, immoritur auxiliaribus aquis.
Quantum


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer