Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

200.


Ingentem quercum decisis vndique ramis
Constituit tumulo: fulgentiaque induit arma
Mezenti, Diuis exuuias; tibi magne trophaeum
Armipotens : aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, & bis sex thoraca petitum,
Perfossumque locis : clypeumque ex aere sinistrae
Subligat : atque ensem collo suspendit eburnum.

   Veneris imago, ad quam Iuliae Familiae origo refertur, lituus, & securus Caesaris sacerdotiorum insignia, in his denariis adiecta sunt ob ea, quae supra
   6. diximus. Iisdem victoriis adstipulatur sextus nummus quem Traianus resiituit. Venerem victricem (cuius nomine tamquam signo in Pharsalico prelio vsus est Caesar) figura stans exhibet columna innixa cum casside, iaculo, & clypeo. Ad victoriam ex
   7. Africa de Iuba Rege indicandam, Elephantem in altera septimi denarij parte expressum esse opinor: licet ad Elephantum quoque spectaculum in harena

a Caesare editum referri possit, de quo meminit Plinius. Potest etiam ad nomen Caesarum referri, Auus autem Caesaris, inquit Seruius, in Africa manu propria occidit Elephantum qui Caesar, dicitur Poenorum lingua. Solitos autem esse cum Draconibus internecino bello pugnarc Elephantos, ait Plinius. De Caesaris Auguratu & Pontificatu Maximo, quorum insignia in quinto tertiae tabellae denario notata

sunt meminerunt Cicero in Ep. ad P. Seruilium, Suetonius, Plutarchus in

Caesare, Antonio, & in Apophthegmatis, & Dio. De Pontificatu haec

insuper addit Velleius, Ante Praeturam victus Maximi Pontificatus petitione Q. Catulus omnium confessione Senatus Princeps, &c. Factus est autem

Caesar Pontifex Maximus in locum Metelli Pij, superatis, profusissima largitione, competitoribus nobilissimis Q. Lutatio Catulo, & P. Seruilio Isaurico.
   8. Octauus aereus nummus a C. CLOVIO Vrbis Praefecto anno DCCVII. Caesare Dictatore III. cusus est, impressa in eo Victoriae imagine, & spoliis de Iuba Rege ac Scipione, confecto bello Africo relatis: nec enim dubitandum est, quin ad res prospere a Caesare in Africa gestas respexerit CLOVIVS; de quibus eodem quoque anno, quo nummus huiusmodi percussus est, triumphum egisse CAelarem constat. Simulacrum Mineruae in altera nummi parte cum angue, quale a Graecis Poätis fingitur, expressum est : nec abs re hostium spoliis onustum, quando Victoriam Mineruae, πάρεδρoν, hoc est, adsistricem antiquos appellasse scribit in Fabulis Pharnutus. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer