Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

198.

   7. MARIDIANO in honorem Iulij percussus est, de quo infra dicetur. Septimus &
   8. octauus denarius vt Apparet, a L. AEmilio Buca Quartum-Viro cusi sunt, eo anno, quo Caesar Dictaturam in perpetuum accepit, qui fuit Vrbis conditae DCCVIII. quo quidem anno inter caeteros honores Caesari decretos, hic quoque tributus est, vt nummi cum eius imagine signarentur. Quae in

septimo denario notata sunt, Orbis quidem, imperium totius orbis terrarum Caesari delatum; Fasces, Iustitiam; Manus, Concordiam; Caduceus, Pacem;

Securis, Religionem significare videntur: quae Caesar, vt est apud Dionem, populo Romano in Reipublicae gubernatione se praestiturum pollicitus fuerat.
Figure
Type: drawing
IVLIA
   
   1. PRIORES tres huius tabellae denarij ab eodem L. AEMILIO BVCA
   2. Quartum-Viro cum imagine Caesaris signati sunt, atque in eorum
   3. primi & tertij altera parte, Veneris Genetricis siue Victricis simulacrum stans, a qua per AEneam trahebat originem Caesar, expressum est. Secundus
   4. in superioris tabellae commentariis explicatus est. Quartus denarius ab ALLIENO Praetore, qui Siciliam Pro-Consulari potestate obtinebat,

signatus est, Caesare II. Consule cum P. Seruilio Isaurico anno DCCV. quo
   5. quidem anno in Africam traiecit. Ex quinti tabellae denarij Inscriptione, atque ex impressa in eo Cereris imagine, spicis coronata, coniicimus Caesare Consule, & Dictatore vtrumque tertium, anno DCCVII. Africa
deuicta,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer