Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

197.

Figure
Type: drawing
IVLIA.
   
   1. D E primo denario, quod quidem ad M.Mettium attinet, & caeteris in quibus idem Quartum - Vir, vt opinor, cudendae monetae signatus est, in Gente
   2. METTIA dicetur. Secundus & tertius huius tabellae denarij ab LVCIO
   3. AEMILIO BVCA
Quartum - Viro cum imagine Caesaris signati sunt. Atque in primi altera parte Veneris Genetricis siue Victricis simulacrum stans, a qua per AEneam trahebat originem Caesar, expressum est. In secundo vero ad indicandam concordiam, manus iunctae cum Inscriptione L. AEMILIVS BVCA IIII-VIR. Supra enim diximus Caesarem cum antea tres tantum viri cudendae monetae praefuissent, eorum numerum auxisse, & vt essent pro tribus quatuor, fecisse; quod cum ex ipsis denariorum

Inscriptionibus constat, tum ex iis Suetonij verbis, quae in Flaminia gente protulimus. Senatum, inquit Suetonius, suppleuit, patricios allegit. Praetorum, AEdilium, Quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliauit, &c. Augustus deinde, vt Treuiri rursus essent instituit. Vnde opinor Dionem scripsisse Trium-Viros monetales ab Augusto institutos esse, cum Quartum-Viros, ad Treuiros reductos fuisse, dicere debuisset.
   4. Quartus denarius a P. SEPVLLIO MACRO cusus est, quem propter adiectum cometem mortuo iam Caefare signatum esse exictimamus, nisi forte
   5. sidus Veneris indicat. In quinto nihil est quod sit magnopere notatu dignum,
   6. praeter Caesaris Pontificatum qui noto vasis typo significatur. Sextus a C. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer