Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

193.

Figure
Type: drawing
HOSTILIA.
    HOSTILIAE Gentis, quae ab Hosto quodam Hostilio Medullino, vt creditur, originemduxit, qui Romulo regnante Romanam Ciuitatem adeptus fuit, crebra est mentio apud Scriptores: Eius autem Gentis, Familiae reperiuntur in monumentis Capitolinis, Tulli Regis, & Mancinorum,

apud Liuium Tubulorum & Catonum. SASERNAE pater & filius, qui de agricultura scripserunt, nominantur a Varrone: quia vero Tullus Hostilius Rex Pauori, Pallorique, vt idem Liuius scribit, fanum vouit, existimabat


   1. amicus meus horum Deorum imagines in primo & secundo huius tabellae
   2. denario, ab Hostilio Saserna ad progenitoris illustranda monumenta

expressas esse. Quem ego SASERNAM opinor eum esse, qui a Caesare, Lepti cum praesidio relictus est, vt scribit Hirtius. Dianae Ephesiae &
   3. Victoriae simulacra in altera secundi denarij & tertij cur ab Hostilio signata sint, quaerendum est. Fortasse autem Ephesia Diana ad eius Praeturam refertur, in qua Prouinciam Asiam obtinuerit : Victoria vero, ad Tulli Regis de Albanis triumphos, quos egit Alba diruta, spectare poterit.
Figure
Type: drawing
ITIA
    ITIAE Gentis vnus tantum denarius reperitur, atque is quidem a L. ITIO signatus, vt opinor, ad quem Horatij exstat ode XXIX.

inscripta ad L. ITIVM : sic enim in vetustissimis codicibus pro ICCIVM, scriptum reperiri, admonuit me vir eruditissimus, idemque
Q ij

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer