Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

190.

Figure
Type: drawing
HELIA
    HELIVS TVBERO , qui in hoc nummo cernitur, is est de quo suetonius haec habet. Q. inquit, TVBERO tradit haeredem ab Iul. Caes. scribi solitum ex Consulatu ipsius primo vsque ad initium ciuilis belli Cn. Pompeium idque militibus pro concione recitatum. Qui locus tametsi nomen
Margin note:

Lib. 1.

omittat est tamen vnde supplere facile possimus, M. Cicero, inquit A. Gellius, in libro qui inscriptus est de Iure Ciuili in artem redigendo, verba haec posuit. Nec vero scientia Iuris maioribus suis
Q. HELIVS TVBERO defuit doctrina etiam superfuit; disciplinas enim inquit A. Gellius Stoicas & Dialecticas percalluerat. HELIAE Familiae vnum illud vestigium apparet, qua propter fuerit-ne plebeia an patricia, nescio, nisi ad AELIAM Gentem referatur: haec enim scripturae varietas in aliis etiam animaduertitur; etenim Enna ciuitas Siciliae cum aspirationis nota H. in nummis reperitur, & Hegestani pro Segestanis, & certe TVBERO AEliorum cognomen est, vt ex Dione constat, qui Q. AElium, Q. F. Tuberonem Consulem in annum DCCXLII. coniecit.
Figure
Type: drawing
HERENNIA


    HERENNIA Gens plebeia in Balborum Familias & Gallorum diuisa fuit. L. Herennij Balbi meminit Paedianus in Miloniana: Galli Asinius

Pollio, C. Herennij Tribuni Pl. qui P. Clodium ad plebem traduxit, facit mentionem Cicero. M. autem HERENNIVS hic, qui denarium cum signo pietatis cusit, Cos. fuit ex Kal. Nou. anno DCCXX. filius fortasse M. Herennij eius, qui Consulatum gessit cum C. Valerio Flacco anno DCLX. de quo Cicero ita scribit. M. Herennius in mediocribus oratoribus latine & diligenter loquentibus numeratus est: qui tamen summa nobilitate 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer