Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

184.

Figure
Type: drawing
FONTEIA
    FONTEIAM Gentem plebeiam fuisse, vel ex hoc intelligere possumus, quod P. Clodius Ciceronis inimicus, qui vt Tribunus Plebis fieret, ad plebem traduci volebat, P. Fonteio plebeio homini adoptandum se dedit: de qua adoptione Suetonius in Tiberio ita scribit; P. Clodius ad expellendum vrbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in

adoptionem se dedit. Meminit etiam Cicero pro Domo sua, & ad Atticum.
   1. Primus autem huius tabellae denarius pertinet, vt opinor, ad C. FONTEIVM
   2. CAPITONEM Consulem suffectum ex Kal. Iul. anno DCCXX. Secundus
   3. & tertius ad huius, vt videtur, patrem M'. FONTEIVM, qui fortasse is est, pro quo repetundarum reo Cicero dixit, accusante M. Plaetorio, quod eo per triennium Galliae Praetore, aere alieno prouincia fuisset. Nec enim dubito quin apud Ciceronem M'. pro M. sit scribendum, quod hoc praenomine haec Familia frequentius vsa sit, & passim in eo librarij errarint, omissa virgula, quae M litterae obducenda erit. Fonteij autem denariorum alter habet triremem cum Pollucis & Castoris imaginibus, quod hae stellae

sint nauigantibus propitiae. Horatius,
Sic te Diua potens Cypri,
Sic frattes Helenae lucida sidera,
Ventorumque regat pater.
Alter habet Cupidinem hirco insidentem, quod id animal maxime sit procliue ad libidinem. Ve-Iouis vero simulacrum, & pilei Castorum stellis 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer