Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

181.

Figure
Type: drawing
FARSVLEIA
    FARSVLEIAE Gentis mentio exstat in antiqua Inscriptione Sutrina, in qua PONTIFICES A COLONIA CONIVNC. IVLIA SVTRIN. IN ORD. RELAT... inter eos autem numeratur M. VALERIVS FEROX in locum L. FARSVLEI RVFI. Q. etiam FARSVLEIVS quidam VESPER nominatur in basi statuae Vespasiani Imperatoris in qua incisa sunt nomina eorum, qui ad eam dedicandam Imperatori statuam, pecuniam contulerunt, Lucio Annio Basso, C. Caecina Paeto Coss. L. vero FARSVLEI huius MENSORIS, qui argenteum denarium signauit, nullam in veteribus nec Scriptorum nec lapidum monumentis reperire mentionem potui.
Figure
Type: drawing
FLAMINIA
   

FLAMINIAE Gentis plebeiae meminerunt Cicero, Liuius & alij. L. autem FLAMINIVS CHILO siue CILO (vtroque enim modo cum in eius denariis, tum in veteribus quoque lapidibus, & Scriptorum codicibus, notatum hoc cognomen reperitur: vt Semproniae Gentis cognomen, in aliis cum aspiratione GRACCHVS, in aliis vero sine aspirationis nota GRACCVS ) IIII-Vir auro, argento, aere flando, feriundo sub Caesare Dictatore, ac eiusdem fortasse primus Flamen fuit. Nam C. Iulio Caesari Dictatori inter alios honores, quos ei viuenti Senatus tribuit, Flaminem quoque, qui Diui Iulij Flamen dictus est, decretum fuisse, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer