Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

180.

   2. anno DLXVI. Ad eundem fortasse secundus quoque denarius spectat quem Adeilem plebis fuisse ex ipsa denarij Inscriptione apparet. Scribit autem Dio, Caesare v. & M. Antonio Coss. anno DCCIX. Aediles Cereales duo ex patriciis, quatuor ex plebeis primum creari coeptos fuisse: eius verba sunt, Kαὶ ἐς μὲν το πρῶτον ἒτος πρότερον καὶ αγορανόμοι πότε πρῶτον δύο μὲν ἐξ εὐπατριδῶν, τέσσαρες δὲ ἐκ τοῦ πλήθους, ὧν οἱ δύο τὴν ἀπὸ τῆς δήμητρος ἐπίκλησιν φέρουσιν. Hoc est, Eodem anno primum sex Aediles sunt constituti, duo patricij, quatuor plebeij quorum duo Cereris Aediles vocarentur. Aedilium autem plebis Cerealium mentio est in antiquis his Inscriptionibus, quorum vnius desideratur principium.
IIII. VIRO VIARVM CVRANDARVM
TRIB. MIL. LEG. V. MACED. Q. VRBANO
AEDILI PLEB. CERIAL. PRAET. LEGATO
PROVINCIAR. SICILIAE ET ASIAE
PRO-COS. PROV. GALLIA E NARBONENS.
LEGATO LEGIONIS VIII. AVGVSTAE
L. VETTIVS FELIX ET P. NOVELLIVS ATTICVS,
AMICI
&
L. NERATIO C. F. VOL. PROCVLO
X. VIR STILITIBVS IVDICAN.
TRIB. MILITVM LEGION.
VII. GEMIN. FELIC. ET LEG.
VIIII. AVG. QVAEST. AEDIL.
PLEB. CEREAL. PRAET. LEG.
LEG. XVI. FLAVIAE FIDEI
ITEM MISSO AB IMP.
ANTONINO AVG. PIO AD DEDVCEN
DAS VEXILLATIONES IN SYRIAM.
OB BELLVM PARTHICVM PR AEF. AERARI
MILITARIS
COS.
MVNICIPES SAEPINAT.


   Nisi vero obscura illa nota, qua Fannij Collega L. C R T. significatur, quaque Pisonis nomen indicari nullo modo potest, obstaret: crederem denarium cum Inscriptione PISO CAEPIO, cuius supra in Calpurnia Familia meminimus, ad eundem hunc Fannium pertinere, propterea quod Caepio Fanniae quoque Familiae cognomen sit apud Velleium lib. II. &

Suetonium, & in eodem denario Duo - Viri cum spicis adiecto titulo ad frumentum emundum ex S. C. Saturnique imago, vt in hoc Cereris, signata sit: quos vt rei frumentariae praesides Deos antiqui coluerunt. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer