Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

178.

Maximi, Quinti praenomine vsi sint, ad quem pertineat, diuinare non licet: potest autem referri ad Q. FABIVM MAXIMVM, qui anno DCCVIII. Consul fuit cum C. Trebonio, tribus mensibus vno aut altero minus die, nam III. Kal. Ian. mortuus est, eique Caninius Rebilus in vnum diem suffectus fuit: In quem Cicero apud Macrobium: Vigilantem habemus Consulem
   3. qui toto suo Consulatu somnum non vidit. Tertius denarius cum secundo auersus quidem idem est, nempe rectum cornucopiae transuersumque fulmen & coronam spicarum cum culmo continet, quae vbertatis simul & vastitatis, seu potius belli pacisque notas inter se coniunctas referunt, sed hoc quo pertineat in hoc viro nondum assequutus sum: vt neque quid sibi Clio velit quam aduersus denarius cum cythara
   5. repraesentat.
Quintus denarius spectat, vt opinor, ad N. FABIVM PICTOREM Flaminem Quirinalem, qui Caio Sulpicio Galo, Marco

Claudio Marcello Coss. anno DLXXXVII. mortuus est, vt scribit Liuius, apud quem male, pro Numerius praenominatur Marcus, errore (vt puto) Librariorum; quibusdam tamen magis placet referri denarium ad Q. FABIVM PICTOREM, qui Praetor fuit cum Q. Fabio Labeone anno

DLXIIII. quo, vt scribit Liuius, Flamen Quirinalis inauguratus fuit, ab eoque in N. FABII PICTORIS memoriam, qui Consul de Sassinatibus triumphauerat anno CDLXXXII. denarium huiusmodi cusum esse. Sed ab vtrouis horum fuerit denarius signatus, Quirini certe imago Flaminis apicem manu tenentis, ad id sacerdotium indicandum in eo impressa est.
   6. Sextus denarius sine dubio ad C. FABIVM C. F. PICTOREM pertinet, qui cum Q. Ogulnio Gallo Consul fuit anno CDLXXXIIII. quo quidem anno argento signato populus Romanus ex S. C. primum vti coepit: ob quam rem in altera denarij parte Inscriptionem adiectam esse opinor EX A. Pv. hoc est. Ex Argento Pvblico. Cum autem C. hic Fabius ex Pictorum Familia fuerit, non video quam ob causam buteonem auem in denario signarit, a qua Buteonum alia Fabiae Gentis Familia cognomen duxit, vt

scribit Plinius. Cum tamen nota ea in hoc nummo perpetua non sit, sed ciconia etiam occurrat, cuius figura multum a buteone distat, qui accipitris quaedam species
   7. est, non video cur hoc nobis vllam dubitationem afferre possit.
Septimo denario aliquem Fabiorum, Cai quoque & ipsum praenomine vsum, qui cum L. ROSCIO, vel L. RVBRIO, & Q. MARCIO Trium-Vir fuerit monetae
   8. cudendae, designari opinor. Octauum denarium ad LVCIVM FABIVM HISPANIENSEM, qui Sertorianarum partium fuit, contra quem a Sulla C. Annius missus est, vt scribit Plutarchus, spectare arbitror. Eius autem

mentio est in fragmento Historiarum Sallustij apud Seruium quod subiecimus. Igitur discubuere, Sertorius inferior in medio, super eum Lucius Fabius Hispaniensis Senator ex proscriptis, in summo Antonius, & infra Scriba Sertorij Versius; alter Scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquitium & Dominum Perpennam. Plutarchus auterm scribit conuiuium illud, quo Sertorius interemptus est, a Perpenna datum esse, ideoque Dominum appellari a Sallustio, vt in hunc locum notat Nonius 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer