Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

171.


in Nerone. Cn. Domitius inter conscios Caesarianae necis, (quamquam insons) damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione coniunctos contulisset, post vtriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus vbique profligatis, M. Antoniò sponte & ingentis meriti loco tradidit, solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam, amplissimos honores percucurrit: ac subinde redintegrata dissentione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperij, ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere, neque recusare sidenter propter subitam valetudinem ausus, transiit ad Augustum, & in diebus paucis obiit, nonnulla & ipse infamia aspersus: nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.
Figure
Type: drawing
DOMITIA
   
   1. IN primo denario expressus fortasse est CN. DOMITII AHENOBARBI triumphus, quem egit Pro-Cos. ex Hispania anno DCCXXI. quamuis ad eum quoque CN. DOMITIVM referri possit, qui anno DCXXXV.


   2. Pro-Cos. de Galleis Aruerneis triumphauit. Quod ad secundum spectat, CN. DOMITIVS, inquit Velleius, qui solus Antonianarum partium nunquam Reginam nisi nomine salutauit, maximo et praecipiti periculo transmisit ad Caesarem Diui Filium, quem spectat auersus nummus. Nam Siciliae typus, tria crura in Triquetri

formam disposita. Capricornus autem quomodo ad Augustum pertineat, obiter dicendum existimo. In secessu Apolloniae, Theogenis Mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat. Cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et pene incredibilia dicerentur, reticere ipse genituram suam, ne inueniretur, qua tamen post multas adhortationes vix et cunctanter edita, exsiluit Theogenes, adorauitque eum. Tantam mox siduciam fati Augustus habuit, vt thema suum vulgauerit,
N iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer