Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

166.

Figure
Type: drawing
CREPVSIA
    CREPVSIAE Gentis nulla est mentio apud eos Scriptores, quos ego
   1. quidem legerim. P. autem CREPVSIVS in primo & secundo tabellae
   2. denario descriptus III-Vir fuit monetae cudendae cum C. Mamilio Limetano, & L. Marcio Censorino, qui Consul cum C. Caluisio Sabino fuit anno DCCXIV. quibus temporibus C. quoque Mamilium in Romana Rep. floruisse ex Salustij historia intelligimus. Equestri vero statua Crepusiorum aliquis, vt videtur donatus fuerat, quem honorem, ea in denario impressa indicare voluit
   3. CREPVSIVS . Secundi autem denarij nota CRT . Si Crepusius significatur, perspicuum erit Crepusiam Gentem plebeiam fuisse, ex qua L. Crepusius Aedilis plebis fuerit.
Figure
Type: drawing
CVPIENNIA


    CVPIENNIA Gente ortus fuit C. Cupiennius ad quem exstat Ciceronis, cuius fortasse filius fuit C. Cupiennius Libo Cumanus, Augusti familiaritate clarus, corporis sui diligentissimus, sectator matronarum concubitus,

vt scribit Pomponius Porphyrio in Horatij versum illum,
nolim laudarier, inquit,
Sic me, miratur cunni Cupiennius albi.
Ad horum alterutrum pertinet primus tabellae nummus aëreus ; L. vero CVPIENNIVS hic cuius est argenteus denarius à nullo veterum Scriptorum, quod sciam nominatur.
CVRIATIAM


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer