Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

164.

Figure
Type: drawing
COSCONIA
    COSCONIA Gens, incertum est, Patricia-ne an plebeia fuerit. Eius quidem mentio exstat in antiqua Inscriptione, in qua M. Cosconius Epicurus nominatur.


M. COSCONI EPICVRI FILII PIISSIMI
QVI VIX. AN. XIX. M. IIII. D. XXII.
CAETONICVS ET PIA PARENTES FECERVNT.




   Liuius meminit M. Cosconij Tribuni militum; qui credi potest pater fuisse L. COSCONII huius qui in argenteo denario M. F. descriptus est. Cicero in Oratione pro P. Sulla facit mentionem C. Cosconij Praetoris anno, quo ipse Consul fuit, & XX-Viri Caesare & Bibulo Coss. ad diuidendum plebi agrum Campanum lege Iulia: quo mortuo in eius locum ipse inuitatus

est, vt scribit ad Atticum: huius exstat mentio apud Appianum in Bruto. Etiam C. COSCONIVS quidam CALIDIANVS nominatur a Cicerone Euius meminit, vt opinor, Valerius Max. Liuius quoque in Epitoma, Cosconij eius qui Samnites vicit, facit mentionem.
Figure
Type: drawing
COSSVTIA
    COSSVTIA Gente, ex Equestri Familia orta fuit Cossutia, qua Caesar

dimissa, Corneliam Cinnae quartum Consulis filiam duxit vxorem, vt
   1. scribit Suetonius in Caesare, quae quidem Cossutia credi potest filia fuisse
   5.. C. COSSVTII huius, qui Caesare iam rerum potito, argenteos duos 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer