Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

162.

Figure
Type: drawing
CORNELIA
   
   1.. COSSVS CORNELIVS CN. F. LENTVLVS , qui in tribus primis huius tabellae denariis descriptus est, Consul fuit cum L. Calpurnio
   2.. Pisone anno DCCLII. Legatus Augusti anno DCCLIX. triumphalia ornamenta accepit de Isaureis ex Cilicia, a quibus deuictis Isauricus postea
   3.. appellatus est. Equestris statua quae in altera parte tertij denarij impressa est, ad Augustum pertinet, cuius auspiciis eam victoriam Cossus adeptus fuerat, nisi forte ad A. CORNELIVM COSSVM referatur qui Consul fuit A. V. C. CCCXXV. nam inter AEdes sacras quas restituit Augustus, commemoratur Iouis Feretrij; Templum in quo restituit opima spolia quae Larti Tolumnio ad Fidenas interfecto Cossus detraxerat ac Ioui intulerat. De corona autem nauali
   4.. M. Agrippae dicetur in Familia Vipsania. Quartus tabellae denarius pertinet ad L. CORNELIVM BALBVM, qui cum P. Canidio Crasso Consul suffectus fuit anno DCCXIII. cuius in vita Attici meminit Cornelius Nepos. Huius, vt opinor, pater fuit L. Cornelius Balbus Gaditanus; de

quo facit mentionem Strabo, quique a Cn. Pompeio Ciuitatem Romanam accepit: de qua postea periclitatus, a Cicerone defensus est. Quia vero Gadibus, vnde traxit originem, Templum erat Herculis, vt in eodem

libro scribit Strabo, & Pomponius Mela, non ab re Balbus, eius Dei
   5.. clauam in altera denarij parte signauit. Quintus denarius ad CORNELIVM LENTVLVM SPHINTHEREM refertur de quo in secunda huius-ce Gentis tabella dictum est.
   6.. Sextus MERVLARVM Familiam reponit, ex qua fuit ille qualiscumque sit, nam ita detritum praenomen est, vt legi nequeat. AEdilem fuisse cum L. VAL. FLACCO Inscriptio docet. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer