Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

161.

denariis, SVLA vnico L. scriptum est, ea scribendi ratione, quam

antiquissimam fuisse tradit Quintilianus, his verbis: Semi-vocales non geminare vsitatissimi moris diu fuit. Itaque LVCVLVS pro LVCVLLVS, & CINA pro CINNA, in veteribus monumentis notatum reperitur.
   5.. Quintus denarius sine dubio spectat ad L. CORNELIVM SCIPIONEM P. Africani fratrem, qui bellum in Asia contra Antiochum gessit, quo superato Asiaticus est appellatus: de eo ita scribit Cicero pro C. Rabirio. L. vero Scipionis qui bellum in Asia gessit, Antiochumque deuicit, non solum cum chlamyde, sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis. Quia vero in omnibus fere huic similibus denariis nulla exstat in ASIAC . cognomine interpunctionis nota, existimat Antonius Augustinus pro Asiatico Asiagetem Graeca voce primum in Graecia L. Scipionem dictum fuisse: eiusque cognominis exstare affirmat vestigia in veteribus libris Liuij, & in carmine quodam Sidonij Apollinaris. Triumphum autem cuius monumentum in hoc denario reperitur egit anno V. C. DLXIV. Scipiones inde dictos fuisse ait Macrobius, quod quidam horum vetulum patrem instar scipionis sustentaret.
   6.. Sextus tabellae denarius cusus fuit a CN. CORNELIO SISENNA filio, vt opinor, L. Sisennae, qui Historias scripsit; atque is est fortasse Cneius Cornelius, cuius acta in insula Creta, vbi etiam obiit, scribit Dio.

Caput Regis precisum aut caput Solis radiatum & figura Iouis in Curru, aut quid simile pedibus equorum subiectum, magnum aliquid indicant, cuius mihi apud rerum Romanarum Scriptores nullum vestigium apparuit , Lucius autem Sisenna eius Pater, Praetor inter Ciues & peregrinos Marco Lepido, Quinto Catulo Coss. vt ex aenea tabella quae apud me est colligitur. Historiarum libros XXII. conscripsit, cuius fragmenta ex Agellio, Nonio, Macrobio, & Prisciano collegit Antonius Augustinus. SISENA autem vnico N. in hoc denario scriptum est eadem ratione qua supra SVLA & LVCVLVS , notatum esse in veteribus monumentis admonuimus; quod scilicet (vt inquit Quinctilianus) semi-vocales non geminare vsitatissimi moris fuerit.
   7.. Septimus nummus ad Statiliam potius pertinet in qua de eo dicetur. Huius
   8.. quoque tabellae octauus nummus aereus CINA habet pro CINNA : quem ego nummum existimo pertinere vel ad L. Cinnam, qui quater Consul fuit, vel ad eius nepotem Cneium Cornelium L. F. L. N. Cinnam Magnum, qui Consul fuit cum Lucio Valerio Messala Voluso anno DCCLVII.
M ij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer