Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

159.

traditur, signatus est; quam quidem traditionem in annullo Sullam expressisse

scribit Plutarchus in eius vita, & in Mario. Sulla, inquit Plinius, Dictator traditione Iugurthae, semper signauit. Et Valer. Max. L. autem Sulla, inquit, etsi ad neminem Scriptorum animum direxit, tamen Iugurtha a Boccho Rege ad Marium perducto; totam sibi laudem cupide asseruit, vt annulo quo signatorio vtebatur, scalptam illam traditionem haberet. Sic ex puerili causa natum est teterrimum bellum , ἐκ μειρακιώδοις ἀρχῆς, inquit Plutarchus in Sulla: nam cum Bocchus Rex Numidarum, vt idem ait in Mario, Sullae gratulaturus Iugurtham Bocchumque (eodem quo hic excusi sunt habitu) Sullamq; aureos in Capitolio statuisset; venit Marius incensus ira, signa disturbaturus, cui cum restitisset Sulla, incensa seditio est. Quintus tabellae denarius nihil habet notatu magnopere dignum, nisi quod
   5.. in eo Fausti Sullae filij imago expressa est cum lituo Auguratus insigni, de

quo supra meminimus. Placet aliis, & merito non Fausti faciem hic exprimi, sed Iugurthae. Praeter quam enim quod barbaricum sapit, est diademate cincta, quod cur Faustus Sullae filius sibi, tribuisset non video cum de Patre, qui tantum potuit, quantum nullus Romanorum ante eum, nihil tale existat . Lunae autem imaginem in hoc & in superiori denario impressam poterit quispiam suspicari pertinere ad ea, quae scribit Plutarchus, dormienti scilicet Sullae visam esse Deam, siue Luna illa fuerit, siue Minerua, seu Bellona, quae illi fulmen in manus traderet quo percuti & deleri hostes sibi videbatur. Sextus denarius sine dubio
   6.. Sullae Dictatoris triumphum designat de Rege Mithridate, cuius meminerunt cum alij multí, tum Cicero in Oratione pro lege Manilia. Sullam autem Imperatorem appellatum fuisse, & ipsa denarij inscriptio docet, & Plutarchus in eius vita scriptum reliquit. Septimus denarius spectat, vt
   7.. opinor ad Sullae cognomen, quod eius Familia a Sibylla traxisse dicitur, cuius libris intepretandis vnus maiorum X-Vir sacris faciundis praefuerit: ab eo enim munere Sibulla primum, postea Sulla dictus est: itaque in altera denarij parte Sibylla ipsa impressa est, & is qui responsum ab Apolline petens, palmae ramum de more manibus gestat. De duobus vero Sullae trophaeis in eodem denario signatis facit mentionem Plutarchus in eius vita, & in libro de Fortuna Romanorum. Octauum denarium a Fausto Sullae
   8.. filio signatum esse, ex nota quae in ipso denario impressa est, intelligere possumus. Pertinent autem tria trophaea ad Sullae signum, cuius meminit

Plutarchus & Dio, his verbis, Ενεγέγλυπτο δὲ ἐν αὐτῳ̑ τροπαῖα τρία, ὥσπερ καὶ ἐν τῳ̑ τοῦ Σύλλου. Hoc est, tria vero in eo trophaea, quemadmodum in Sullae signo, sculpta erant. Lituus & vas ad indicandum Fausti Pontificatum Auguratumque apposita sunt: sed de Pontificatu nulla apud Historicos

mentio, quod sciam, reperitur; de Auguratu vero, ita scribit Dio. Ο Σπινθὶρ ὁ ὕπατος ἐπιθυμίσας Κορνὴλιον Σπινθῆρα τὸν ὑιὸν ἐς τοὶς οἰωνιστὰς ἐσαγαγεῖν, ἐπειτ᾿ ἐπειδὴ ὁ Φαῦστος ὁ τοῦ Σὺλλου παῖς ἐκ τοῦ Κορνηλίου φύλου ὢν προσενὲγραπτο, ἐξεποίησεν αὐτὸν ἐς τὸ Μαλλίου Τορκουάτου γένος. Hoc est, Spinther autem Consul Filium suum Cornelium Spintherem inter Augures referre cupiens, cum in eum ordinem iam ante Faustum Sullae filium, qui ex Gente itidem Cornelia erat, adscriptum videret, filium in Manlij Torquati genus adoptandum dedit, &c.
M

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer