Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

158.

Figure
Type: drawing
CORNELIA
   
   1.. L. CORNELIVS SVLLA , cuius effigies in huius tabellae primo denario a Fausto eius filio, vt opinor, signata est, primum Consulatum gessit cum Q. Pompeio Rufo generi patre, anno DCLXV. Eiusdem Praetura
   2.. Vrbana, cuius meminit Plutarchus, in secundo denario notata est, adiecta in eo curuli sella, in qua Praetores ius dicere soliti erant. De Q. autem
   3.. Pompeij Consulatu & Praetura, in Pompeia Familia suo loco dicetur. Tertius denarius ab eodem Fausto in Sullae patris memoriam cusus videtur, qui & ipse paterno cognomine Felix dictus est. Sullam enim scribit Appianus

& Plutarchus in eius vita, Felicem se appellasse: quod quidem cognomen cum in aliis veteribus Inscriptionibus vsurpauit; tum in ea basi, quae ex lapide Tiburtino in Quirinali nuper reperta est.
L. CORNELIO L. F.
SVLLAE FELICI
DICTATORI
VICVS LACI FVND.


    Cum enim quidam Fortuna non virtute vincere dicerent, omen accepit in posterum fouitque opinionem vt Diuae Fortis Fortunae alumnus censeretur, τὰ πραττόμενα τῆς τυχῆς ἐξῆπτεν, praedicauitque ea quae temerario impetu & ex tempore gessisset facilius euenisse quam quae consulto fecisset. In altera autem denarij parte Iugurtha, qui vinctis post tergum manibus à Boccho Rege Sullae in solio sedenti
traditur,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer