Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

157.

Figure
Type: drawing
CORNELIA
   
   1.. P Rimus huius tabellae denarius, vt & superioris postremi, pertinet ad
   2.. L. CORNELIVM P. F. Flaminem Martialem, de quo supra. Secundus nummus
   3.. COLONIAM VICTRICEM IVLIAM LEPTIM commemorat, vrbem
   4.. maritimam in Africa celebrem quam Caesar post triumphatum Iubam deduci voluit,
   5.. cui numeri suffecisse videtur
L. CORN. NEPOTEM, & L. CORNEL. SVRAM ,
   6.. qui Pro-II. Viris Coloniae deducendae eo missi sunt . Tertius, quartus,
   7.. ( quiquidem ab Traiano Imp. restitutus est ) quintus, sextus, septimus & octauus
   8.. pertinent ad CN. CORNELIVM LENTVLVM MARCELLINVM, qui anno DCXCVII. Consul fuit cum L. Marcio Philippo: quique cum ex Claudiae Gentis Marcellorum Familia ortus esset, adoptatus in Corneliam, CN. LENTVLVS MARCELLINVS dictus est. Marcellini vero, vt scribit Paedianus, quia a M.Marcello originem ducunt qui Syracusas capit, nec tamen deleuit, Siciliae patroni fuerunt: ad quam rem indicandam, spica, tria curra, & messoria falx, Siciliae symbola, in Claudiae Gentis denariis signata reperiuntur. Hic ipse

Cn. Lentulus Marcellinus Siciliae patronus appellatur a Cicerone. Effigies autem in tertio tabellae denario impressa, Marcellini huius non est, sed M. Marcelli eius qui Syracusas cepit, a quo ducit originem Marcellinus. Quintus denarius potest credi ab eius filio signatus, sed quo pertineat caput Herculis, & Dianae Ephesiae signum in altera sexti denarij parte impressum mihi quidem obscurum est. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer