Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

154.

Figure
Type: drawing
CORNELIA
    CORNELIA Gens in Patricias diuisa fuit Familias, & plebeias. Patriciae BLASIONES, LENTVLI, SCIPIONES, CINNAE, SISENNAE, SVLLAE, COSSI, & MERVLAE in argenteis denariis quos ipsi vidimus reperiuntur, DOLABELLARVM, CETHEGORVM, nulla mentio. Apud Goltzium in fastis plures quidem Cethegi & Dolabellae nummi, sed eos non
   1.. vidimus.
Ac primus quidem pertinet ad CN. CORNELIVM CN. F. L. N. BLASIONEM qui anno CDXCVI . Consul fuit cum C. Atilio Regulo: signatus vt videtur ab eo in Cn. Cornelij L. F. patris sui memoriam, qui anno CDLXXXIII . de Sassinatibus siue Sarsinatibus Vmbriae populis triumphauit: cuius victoriae monumentum in altera denarij parte expressum est. BLASIO autem etiam Heluiorum cognomen est, vt ad quam Gentem
   2.. haec pertineant, pro certo nequeat affirmari. Credibile victoriam in secundo nummo
   3.. signatam eandem esse cum superiori, quin ab eodem
CN. BLASIONE vt Ianum
   4.. in tertio nullum est dubium. Quartus aereus nummus ad P. Cornelium Blasionem pertinet, vt opinor qui Praetor fuit anno DLIX. P. Scipione Africano II. & T. Sempronio Longo Coss. In manuscriptis autem Liuij

Codicibus recte P. praenominatur cum in vulgatis Scripturis, male legatur
   5.. Caius. Quintus tabellae denarius, & sextus item victoriatus, & duo postremi
   6.. aerei nummi possunt ad eum LENTVLVM pertinere qui Pro Cos. ex
   7.. Hispania citeriore ouans vrbem ingressus est, de quo ita Liuius scribit. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer