Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

150.

notas fuisse supra demonstrauimus. Huius, vt puto, filius fuit L. COELIVS CALDVS
   5.. qui in quinto denario, & primi altera parte notatus est. Quem
   1.. Septem-Virum Epulonum fuisse constat cum ex ipsius denarij inscriptione, tum ex Iouis signo in lectulo discumbentis, vt in quibusdam denariis apparet quamquam in aliis figura stans animaduertitur quae potius VII-Viri epulonum cerneri debet Ioui lectulum sternentis, quod a Caldo Trium-Viro eius filio, ad patris indicandum sacerdotium in eo impressum est. Quod autem in epulo Iouis, quod in Capitolio Septem-Viri Epulonum celebrabant,

Iupiter in lectulum, Iuno & Minerua in sellas ad coenam inuitarentur, docet Valerius Max. Feminae, inquit, cum viris cubantibus sedentes coenitabant, quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit: Nam Iouis Epulo ipse in lectulum, Iuno & Minerua in sellas ad coenam inuitabantur.

De Septem-Viris Epulonum videndus Cicero. De C. Coelio Caldo, qui Imp. Augur, Decem-Vir in denario his notis IMP. A. X. descriptus est, non memini me apud Scriptores quicquam legisse; possumus autem suspicari fratrem fuisse L. Caldi VII-Viri Epulonum, patris Caldi III-Viri, quem Ciceronis Quaestorem fuisse diximus.
Figure
Type: drawing
CONSIDIA
    CONSIDIAE Gentis plebeiae meminerunt multi ex ea fuit CONSIDIVS

PAETVS. Et is qui quintum tabellae denarium cusit, CONSIDIVS NONIANVS. Sed Paeti, nullus quodsciam, veterum Scriptorum facit mentionem cum tamen eum Praetorem, vel Aedilem fuisse, aliisque honoribus functum esse, ex denariorum, quos percussit, notis coniicere possimus. Asconius certe in Miloniana, Considium quemdam nominat, apud quem Quaestorem M. Saufeius lege Plautia de vi accusatus est subscriptione ea, quod loca occupasset, & cum telo fuisset Antesignanus operum Milonis in occidendo
Clodio.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer