149.
---Interea Moecenas aduenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius ad vnguem
Factus homo, Antonij non vt magis alter amicus.
Pomponius Porphyrio in horum versuum explicatione ita scribit: Dissensione orta inter Caesarem Augustum Antoniumque, Cocceius Nerua auus eius, qui postea Romae imperauit, petiit a Caesare, vt aliquem cum quo de summa rerum tractaret, mitteret Terracenam: & primum Moecenas, mox & Agrippa congressi sunt: hique pepigerunt fidem confirmatissimam; & in vna castra conferre signa vtrosque exercitus iusserunt. Eadem Liuius de Cocceio refert, nulla Fonteij Capitonis facta mentione. Possumus autem suspicari L. hunc Cocceium fratrem fuisse
M. NERVAE,
qui Antonij Legatus pro-Quaestore (vt ego interpretor) Prouinciali, denarium cusit: cuius filius fuisse creditur M. Nerua Consul suffectus cum C. Vibio Rufino anno
DCCLXXIIII.
de quo mentio exstat in antiqua Inscriptione ad radices Capitolij.
C. VIBIVS C. F. RVFINVS M. COCCEIVS M. F. NERVA COS. EX S. C.
COELIA
COELIAE
Gentis plebeiae frequens est mentio apud Scriptores. Ex ea autem fuit
CALDORVM
Familia, cuius reperiuntur argentei denarij in hac tabella notati, quos
C. COELIVM CALDVM
Ciceronis in Cilicia Pro Cos. Quaestorem, qui L. F. C. N. in vltima epistola lib. II. describitur, in patris, auique memoriam signasse opinor.
C. COELIVS CALDVS,
nouus homo, (vt inquit Q. Cicero de petitione consulatus) Consul fuit cum L. Domitio Ahenobarbo anno DCLIX. & in perduellionis iudicio tabellam dedit, cuius notae, vt ex secundo denario apparet, erant L. D. hoc est Libero, & Damno: quemadmodum legis Cassiae tabellariae A. C. Absolutionis Condemnationisq;