Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

148.

Coloniam deduxit, denarium hunc percussum esse credendum est: quo tempore argento signato nondum Populus Romanus vtebatur, sed ab aliquo eius Familiae, qui vel T. Cloelius etiam ipse diceretur, vel in antiqui alicuius Cloelij memoriam, ad illustranda Familiae monumenta, denarios huiusmodi cudi curarit; nam praeter eum, quem supra memorauimus,

alterius Cloelij meminit Cicero, cum inquit, a Larte Tolumnio Rege Veientum quatuor Legatos Populi Romani Fidenis interemptos esse, Tullum Cluuium, L. Roscium, Sp. Nautium, & C. Fulcinium. Quem

quidem Tullum Cluuium, quoniam a Liuio & Plinio in emendatis codicibus Coelius appellatur, crediderim Titum Cloelium in Ciceronis libro nominandum esse. Quamuis non multum laboro, Titus ne apud Ciceronem scribatur, vt sit Cloeli praenomen; an Tullus, vt cognomen; dummodo pro Cluuio, Cloelius omnino retineatur.
Figure
Type: drawing
COCCEIA
    COCCEIA Gens non satis constat Patricia ne fuerit an plebeia. Ex ea certe Nerua Imp. qui Domitiano successit, ortus est. M COCCEIVM NERVAM, qui in hoc denario expressus est, opinor designari eum, qui Consul fuit cum L. Gellio Poplicola anno DCCXVII. & si forte apud

Appianum in praenomine erratum est; is fuit, qui inter M. Antonium & C. Caesarem Octauianum postea cognominatum, pacis autor exstitit. Appiani verba sunt haec. Λεύκιος δ' ἦν Κοκκήιος ἑκατέρῳ, Antonio scilicet & Caesari, φὶλος, καὶ ὑπὸ Καίσαρος ἐς Φοινίκην τοῦ προτέρου θέροις πρὸς τὸν Αντιόνιον ἀπέσταλτο μετὰ Καικίνας &c. Et paulo infra, Κοκκήιον μὲν ὡς κοινὸν ἀμφοῖν, ἐκ δὲ τῶν Αντονίου Πολίωνα, καὶ Μαικήναν ἐκ τῶν Καὶσαρος, ἔγνωσαν Καίσαρι καὶ Αντονὶῳ πρὸς ἀλλήλοις ἀμνηστίαν ἐ̃ιναι τῶν γεγονότων, καὶ φιλίαν ἐς τὸ μέλλον. Hoc est, erat L. Cocceius Caesari & Antonio pariter amicus, & qui superiore aestate cum Caecina in Phaeniciam a Caesare Legatus Antonium adierat. Paulo post, haec exercitibus Caesaris cum innotuissent, oratores ad vtrumque inter sese decreuere, qui calumnias compescerent, quasi non inter illos iudicium laturi essent, sed inuicem conciliaturi ambos. Cocceium a se ipsis veluti communem vtrisque amicum eligentes: ex Antonij vero parte Pollionem nominarunt, ex Caesaris Moecenatem, qui Caesari & Antonio praeteritorum obliuionem primum nuntiarent; deinde in futurum beneuolentiam vtrique indicerent. COCCEII huius Horatius etiam meminit. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer