Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

147.

   Ad eundem hunc Cluuium, cum in Gallia Caesari operam nauaret, epistolam sextam eiusdem libri Cicero scripsit; & in oratione pro Q. Roscio, equitem

Romanum ornatissimum appellauit. Dio tradit Augustum duos ex Senatoribus C. Cluuium, & C. Furnium in Consularium numerum adscripsisse, quod Consules designati eum magistratum ab aliis praeuenti non gessissent, καὶ ἔς γε τοὶς ὑπατευκότας (inquit) δύο ἄνδρας ἐκ τῶν βουλευόντων, Κλούουιον τέτινα, καὶ Φούρνιον γαίους ἐγκατέλεξεν. Quod de C. hoc Cluuio scripsisse Dionem, credendum est, quem constat anno DCCXXIIII. ex Kal. Nouembr. cum C. Furnio Consulem suffectum fuisse. M. autem CLVVIVM, qui in antiqua

inscriptione C. CLVVII pater describitur, suspicari possumus eum esse, cuius meminit Cicero.
Figure
Type: drawing
CLOVLIA
    CLOVLIAM Gentem siue CLOELIAM (eadem enim est) Patriciam fuisse, intelligere possumus ex eo, quod scribit Liuius de Canuleio Tribuno-Plebis, qui cum legem promulgasset, vt Consul alter ex plebe crearetur, in quo Patriciorum dignitas minuebatur, patres ne se inuitis lex perferretur, in eam sententiam iuisse; cuius autor fuisse C. Claudius dicitur, vt pro Consulibus crearentur tres Tribuni militum ex patriciis, totidemque ex plebe, iique Consulari potestate ornati, Remp. gererent: eorum autem annuo finito imperio, rursus Senatus & Plebs consuleretur, Consules ne an Tribunos mallent, qui vero placuissent fierent, quibus rebus decretis, in magno plebeïorum & patriciorum petentium studio, tres ex patriciis tantum creatos esse, A. Sempronium Atratinum, T. Cloelium Siculum, L.Atilium

Longum, anno CCCLX. Scribit autem Dionysius, Cloeliam Familiam Alba oriundam, ea diruta a Tullo Rege in Senatum allectam fuisse, eique vt magistratus gerere posset, ab eodem Rege concessum esse. Siculi cognomen vnde traxerit ignoratur: verisimile tamen est, ob aliquod huius Familiae
   2.. contra Siculos insigne factum, quod fortasse in secundi denarij altera parte expressum est; siue quod primum e Sicilia oriunda, Albam postea commigrarit, id cognomen Cloelios sortitos esse: quod spica eius insulae peculiari symbolo T. Cloelium, qui denarium cusit indicare voluisse, credi potest; nisi forte frumentaria procuratio Cloelij alicuius, spicae nota huiusmodi designetur. Nec enim a T. Cloelio illo, qui Tribunus militum Consulari

potestate fuit anno CCCIX. quique vt scribit Liuius Trium-Vir Ardeam
K iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer