Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

143.

   1.. fuit, MARCELLORVM. Primus huius tabellae denarius pertinet ad M. MARCELLVM quinquies Consulem, qui anno DXXXI. Kal. Mart. de Galleis Insubribus & Germaneis triumphauit, & spolia opima Ioui Feretrio intulit, duce hostium Virdumaro ad Clastidium interfecto: quae tota res in altera denarij parte diligenter est expressa. Quintum Consulatum Marcellus gessit cum T. Quinctio Crispino anno DXLV. in quo quidem magistratu in proelio occisus est. De Templo Iouis Feretrij, deque spoliis opimis eo relatis, ita multi meminerunt, vt nihil necesse sit in ea re narranda diutius immorari.

Videndus tamen Liuius & Propertius qui totam hanc de opimis spoliis historiam, multo quam alij accuratius, attigerunt. Siciliae signum, tria crura, in hoc denario adiecta sunt, quia MARCELLVS de Syracusaneis ex Sicilia Pro-Cos. in monte Albano secundum & tertium triumphum egit anno
   3.. DXLII. ad quos maxime designandos triumphos, in tertio denario spicas expressas esse opinor: quo Siculi symbolo ad indicandam Insulae fertilitatem (quam plebis Romanae nutricem, & Reipublicae cellam penariam

appellat Cato) in eorum Numismatibus vtuntur. Liuius de hoc Marcelli triumpho ita scribit. Pridie quam vrbem iniret, in monte Albano triumphauit: inde ouans multam praese praedam in vrbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum, catapultae, balistaeque, & alia omnia instrumenta belli lata. Plutarchus etiam in Marcello, & Plinius de Viris Illustribus
   1.. eadem de hoc Marcelli triumpho tradunt. Denarius autem sine dubio a CN. LENTVLO MARCELLINO cusus est; qui cum esset Claudia Gente ex Familia Marcellorum ortus, in Corneliam postea adoptatus,

CN. CORNELIVS LENTVLVS MARCELLINVS nominatus est. Marcellos antiquissimos Siciliae patronos dicit. & CNEIVM hunc MARCELLINVM Siciliae patronum appellat. Praeterea Syracusis Marcella Festa celebrari tradit in honorem Marcellorum; atque de C.
   2.. MARCELLO , cuius est secundus & tertius denarius, ita fere scribit.
   3.. Scit Caius Marcellus, & Cn. Lentulus Marcellinus, quorum fide atque praesidio Siculi maxime vtuntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa Prouincia adiuncta sit. Quem locum Asconius explicans, Marcellos & Marcellinos, Gentiles dicit, & quare Siciliae patroni sint, docet. De L. LENTVLO, & C. MARCELLO Coss. anno DCCIIII. qui in secundo & tertio denario huius tabellae descripti sunt, facit mentionem

Hirtius, cum inquit aduersarios Caesaris gloriari, Lucium Lentulum & Caium Marcellum Consules creatos, qui omnem honorem & dignitatem Caesaris expoliarent. His Consulibus cum Kal. Ian. in Quinti Metelli Pij Scipionis sententiam S. C. factum esset, vti ante certam diem Caesar exercitum dimitteret: si non faceret, eum aduersus Rempublicam facturum videri; eique S. C. Marcus Antonius & Quintus Cassius intercessissent, Senatus negotium dedit, vt curarent, ne quid Resp. detrimenti caperet; quo fortasse spectat Iouis propugnatoris imago, & signa Legionum in altera denariorum parte notata; suscepto scilicet ab optimatibus contra
   5.. Caesarem Bello Ciuili. Quintus denarius potest referri ad Ap. Claudium
K


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer