Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

141.

Figure
Type: drawing
CESTIA
    CESTIA Gens fuit plebeia, vt ex antiqua Inscriptione colligitur, cuius exemplum exstat huiusmodi.
C. CESTIVS L. F. POB. EPVLO. PR. TR. PL.
VII. VIR EPVLONVM
OPVS ABSOLVTVM EX TESTAMENTO DIEBVS CCCXXX.
ARBITRATV
PONTI. L. F. CLA. MELAE HAEREDIS ET POTHI L.



   Cicero in oratione pro L. Flacco & Philipp. (licet corrupte in vulgatis Codicibus

Caesetius legatur pro Cestius) & Appianus, faciunt Cestij cuiusdam mentionem. C. autem CESTIVS, qui in veteri inscriptione notatus est,

potest is esse, cuius Tacitus meminit, quia vero L. F. in ea describitur, credi potest Filius fuisse L. Cestij huius qui denarium cusit: ad cuius indicandam Praeturam Sella Curulis in altera denarij parte adiecta est. Quod

ea Praetores cum ius dicerent, vterentur. Varro de vita Pop. Ro. apud Nonium. P. Aelius, inquit, Paetus cum esset Praetor Vrbanus, & sedens in sella curuli ius diceret populo, &c. Africae caput cum elephanti proboscide, quale in Q. Caecilij Metelli Pij Scipionis denario signatum est, quo pertineat, quia L. Cestij huius mentio apud Scriptores non exstat, diuinare non possum.
Figure
Type: drawing
CIPIA.
    CIPIAE Gentis nullus (quod sciam) veterum Scriptorum facit mentionem; ego vero opinor eandem esse cum Cispia, quae sine S. Littera, antiquo scribendi more in antiquis quoque lapidibus aliquando reperitur. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer