Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

140.


manus ostentantibus, & ad Capitolium currentibus, ille latenter se admiscuit quasi facti & consilij particeps.

Consul cum D. Bruto designatus fuit in annum DCCXI. huius frater fuisse credi potest Q. Cassius qui Tribunatum plebis gessit anno DCCIX. Sed C. Cassius post interfectum Caesarem classis Praefectus cum M. Seruilio Casca eius Legato Rhodum, rem immanis operis, vt inquit Velleius, cepit: ob eamque rem prospere feliciterque gestam, Imperator appellatus est. Plutarchus in Bruto & denariorum inscriptiones. Bello ciuili Pompeiano Rhodiorum nauibus Praefectus fuit. Sed superato Pompeio, classem Caesari tradidit. Appianus, Dio, Suetonius in Caesare. Post aciem, inquit, Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti Victor nauicula traiiceret, Caium Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit, & cominus tendens vltro ad deditionem hortatus supplicem ad se recepit. In vulgatis libris male L. pro C. scriptum est. A Senatu Syriae praepositus

Dolabellam Laodiceae inclusum expugnauit, Velleius, Dio & Liuius in Epitoma. Eius acta post Caesaris necem, referuntur a Dione. Bello Philippensi a M. Antonio superatus, Brutum quoque victum existimans, se ipsum

interemit, siue vt alij malunt, a seruo occisus est, & in Thaso sepultus.
Figure
Type: drawing
CASSIA
    DE C. CASSIO C. F. CELERE qui Trium-Vir Monetae cudendae sub Augusto secundum & tertium huius tabellae aereum nummum, cum septimo prioris signauit, apud veteres Scriptores, nihil me legisse memini. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer