CARISIA
HVIVS
tabellae nummi ad
P. CARISIVM
T. Carisij Fratrem vt superiores referuntur, & victoriam Cantabricam ludosque saeculares demonstrant: de quibus supra. Hic occasione data de eorum fere omnium Inscriptionibus quod Magistratus attinet sermo videtur instituendus.
De Legatis & Pro-Praetoribus,
quibus quidem honoribus Publium Carisium affectum fuisse denariorum Inscriptiones declarant, multa cum apud Dionem, tum apud alios veteres Scriptores scitu digna leguntur, sed singularem ab iis omnibus, qui antiquitatis studio tenentur, initurum me gratiam opinor, si Antonij Augustini Episcopi Ilerdensis, Viri doctissimi, super huiusmodi denariorum titulis Commentariolum ab eo nuper ad me missum protulero. A quo etsi dissentire mihi in aliquo pro eius viri autoritate paene nefas sit, quid tamen in eius scripto mihi minus probetur, in ipsis Inscriptionum explicationibus suo loco libere a nobis dicetur.
ANTONII AVGVSTINI EP. ILERDENSIS DE IIS QVI PRO-CONSVLIB. ET PRO-PRAETORIB. ET PRO-QVAESTORIB. DICEBANTVR.
Nota res est Magistratuum nomina fuisse Consulum, Praetorum & Quaestorum; quorum aliqui intra Vrbem, aliqui extra, Magistratus gerebant: cumque tempus Magistratus annuum esset, post annum desinebant nomen id Magistratus habere, quoad inuenta est haec appellatio, vt qui fungerentur munere Magistratuum, post illud annuum tempus Pro Consulibus, vel Pro-Praetoribus Prouincias obtinere aut exercitum, aut Imperium, aut Potestatem dicerentur. Initium huius rei coepit, cum Q. Poblilius Philo post Consulatum Prouinciam obtinuit, prorogata ei potestate, siue Imperio: itaque pro Consule, siue Pro-Consul appellatus est anno
V. C. CDXXVII.
eodem exemplo postea quotiens postannum aut Consules aut Praetores prouincias obtinebant; pro-Consulibus aut pro-Praetoribus eas obtinere dicebantur. Post haec paulatim factum est, vt ij, qui ex vrbe discederent in prouincias, cum Magistratus tempus iam exactum esset, pro Consulibus Consulares Viri, & pro Praetoribus Praetorij, mitti dicerentur: item illud, vt quaedam Prouinciae Consulares, quaedam Praetoriae dicerentur, in quas Consulatu aut Praetura functi, aut etiam qui