Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

130.

& ex iis, quae in vtraque parte denarij expressa sunt, Praefectum eum fuisse frumento emundo perspicuum est: qui Magistratus ab Augusto, vt ex his

Dionis verbis intelligi potest, institutus fuit. Καὶ ἐχέλευσε, inquit, δίο ἄνδρας τῶν πρὸ πέντεπου ἀεὶ ἐτῶν ἐστρατηγηκότων, πρὸς τὴν τοῦ σὶτου διανομὴν κατ᾿ ἔτος αἱπει̑σθαι. Hoc est, iussitque vt singulis annis, Duo-Viri, qui ante quinquennium Praeturam gessissent, frumento distribuendo vnoquoque anno constituerentur. Spicis autem, & Cereris, Saturnique imaginibus, Magistratus, qui annonam curabat, in denariis vti consueuit; propterea quod agriculturae repertor Saturnus creditus sit: & AEdiles, vt rei frumentariae praeessent, creabantur. Praeter hos, alios sex AEdiles, exque iis, duo qui Cereales vocarentur a Caesare creatos,

tradit idem Dio. Καὶ ἐς μὲν τὸ πρῶτον, inquit, ἔτος, πρὸτερον καὶ ἀγορανόμοι τὸτε πρᾶτον, δύο μὲν ἐξ εὐπατριδῶν, τὲσσαρες δὲ ἐκ τοῦ πλήθοις, ὦν οἱ δύο τὴν ἀπὸ τῆς δήμητρος ἐπίκλησιν φέρουσιν. Hoc est; eodem anno primum sex AEdiles sunt constituti, duo patricij qui Cereales AEdiles vocarentur: quatuor plebeij. Denarios autem huiusmodi pertinere arbitror ad eos AEdiles, quos ab Augusto institutos esse docuimus; propterea quod Piso Caepionis Collega, Familia ortus est plebeia, nec ei licuisset eum Magistratum gerere, quem solis patriciis Caesar capere permisisset.
Figure
Type: drawing
CANINIA
    CANINIA , siue vt est in antiquis marmoribus KANINIA , quatuor habuit Familias, quarum in antiquis monumentis exstat memoria:

REBILOS , quorum meminit Liuius: REGVLOS , qui reperiuntur apud Caesarem: GALLOS qui habentur in huius tabellae denariis: LABEONES , qui in Arniensi Tribu censebantur, vt ex hac Inscriptione intelligimus, cuius exemplum subiecimus.
L. CANINIVS C. F.
ARN. LABEO PATER
OMNES HEI MEI SVNT FILIVS ILLVM MANV
ILLE ILLAM MERITO MISSIT ET VESTEM DEDIT
QVOAD VIXSI VIXSERE OMNES VNA INTER MEOS
EVNDEM MI AMOREM PRAESTAT PVERILEM SENEXS
MONVMENTVM INDICIO' ST SAXO SAEPTVM AC MARMORE
CIRCVM STIPATVM MOERVM MVLTEIS MILLIBVS.


   

L. Caninij Galli facit mentionem Cic. in ep. ad Coelium VIII. & Valerius Max.

L. Caninius, inquit, reum pariter atque accusatorem admirabilem 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer