Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

128.


M. CALPVRNIVS M. F. PISO FRVGI PR. EX S. C.
FACIVNDVM CVRAVIT EIDEMQVE PROBAVIT
IMP. CAESAR DIVI NERVAE F. NERVA
TRAIANVS AVGVSTVS GERMANICVS
DACICVS PONTIF. MAXIMVS TRIB. POT. XIII.
IMP. VI. COS. V. P. P. OPERIBVS AMPLIATIS RESTITVIT.


    De M. hoc Pupio Pisone, ita scribit Paedianus in Piseniana. M. Pupius Piso fuit eisdem temporibus, quibus Cicero, sed tanto aetate maior, vt adolescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret quod in eo, & antiquae vitae similitudo, & multae erant litterae: Orator quoque melior, quam frequentior habitus est. Et Cicero in Bruto. M. (inquit) Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus qui ante eum fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Hunc a M. Pupio adoptatum fuisse scribit idem Cicero in oratione pro domo sua; & M. Pupium M. F. Pisonem. Frugi Calpurnianum dictum. Termini vero signum & sacrorum instrumenta in duobus his denariis impressa, ad indicandam pertinent Familiae originem a Numa Pompilio Rege ductam, qui primus populum Romanum Deorum cultum docuit, & Termino Deo sacellum in colle Tarpeio erexit, vt scribit

Dionysius Halicar. Plutarchus in Problemat. & Sex. Pompeius Festus, cuius verba sunt haec, Termino sacra faciebant, quod in eius tutela fines agrorum esse putabant. Denique Numa Pompilius statuit, eum qui Terminum exarasset, & ipsum & boues sacros esse. In secundo denario integrum Termini simulacrum, in altero caput tantum expressum est: in vtroque autem, ab vna simulachri, seu capitis parte simpulum; ab altera, corona signata est. Hanc ego esse arbitror, qua Terminus in agris coronabatur, de

qua Tibullus ita canit,
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris,
Seu vetus in triuio florida serta lapis.

   Quin etiam Terminum Deum intellexerit Tibullus, non est dubitandum, de eo namque dixit Ouidius,
Termine, siue lapis, siue es defossus in agro,
Stipes ab antiquis, tu quoque numen habes.

   Caetera instrumenta, simpulum scilicet, patera & culter ad Numam ipsum
   5.. sacrorum autorem referenda sunt. De quinto in sequentis tabellae descriptione
   6.. dicetur.
L. autem BIBVLVS a quo cusus est vltimus huius, & primus sequentis tabellae denarius, Antonianae classis Praefectus fuit, vt ex iis quae

scribit Appianus intelligere possumus. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer