Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

127.

denariis cusit L. Piso. Liuij verba sunt haec. Alterum S. C. factum est, vt X-Viri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis; Apollini, boue aurato, & capris duabus albis auratis: Latonae, boue femina aurata. Ludos Praetor in Circo Maximo cum facturus esset, edixit vt populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset conferret. Haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo (vt plerique rentur) votorum. Ex his autem Liuij verbis, & iis quae supra ex lib. XXVI. adduximus, colligere possumus, Apollinares Ludos, cum votiui primum & incerti anno DXLI . instituti fuissent, annuos, solennesque, & in perpetuum referente C. Calpurnio Pisone Praetore Vrbano, statos esse. Ad cuius rei illustrandum monumentum denarios huiusmodi a L. & C. PISONIBVS in Familiae
   5.. honorem percussos fuisse credendum est. Quintus denarius, nisi PISONI FRVGI , de quo supra, tribuatur, ad eius Filium L. PISONEM FRVGI qui Praetor in Hispania obiit, vel ad legem PISONEM eius nepotem, Praetorem item anno DCLXXXIII . referendus erit, cum horum alterum
   6.. eo denario designari necesse omnino sit. Sextus, septimus & octauus eumdem
   7.. opinor
L. PISONEM exhibent, quem classi praefuisse remus & anchora decußatim
   8.. posita docere videntur.
Figure
Type: drawing
CALPVRNIA
   
   1.. PRIMVS tabellae denarius ad C. PISONEM L. Pisonis Frugi Filium, vel potius Nepotem, Ciceronis generum spectare potest, qui Consul
   2.. fuit anno DCXXCVI . cum M'. Acilio Glabrione. Secundus & tertius
   3.. denarius pertinent ad M. PISONEM M. F. Praetorem, de quo Romae in Capitolio exstat inscriptio huiusmodi. 
H

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer