Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

126.

Figure
Type: drawing
CALPVRNIA
    CALPVRNIAE Gentis plebeiae, PISONVM tantum Familia & BIBVLORVM atque PISONVM FRVGI in antiquis denariis reperitur.
   1.. L. PISO L. F. FRVGI , cuius primus in tabella denarius expressus est, Consul fuit cum P. Mucio Scaeuola anno DCXX . Censorque cum L. Caecilio Metello Caluo anno DCXXVII . lustrum non fecit. Tribunus pl. Legem Calpurniam de repetundis tulit: primusque vt tradit Cicero pro Fonteio, FRVGI cognomen ob frugalitatem adeptus est. Simulachrum Victoriae, ad Calpurniae Pisonum Familiae victoriam aliquam, & fortasse ad C. CALPVRNII Pisonis triumphum pertinere potest, quem ex Hispania Pro-Praetore de Lusitaneis egit, & Celtibereis anno DLXIX . Desultorius vero Eques, quem in antiqua quoque gemma cum litteris L. PISO L. F. FRVGI incisum vidimus, ludos Apollinares, vt opinor, designat, quos fecit C. CALPVRNIVS Piso Praetor Vrbanus, anno DXLII . ad quos indicandos.

Apollinis etiam caput in altera denariorum parte expressum est. Ludi, inquit Liuius, Apollinares & priore anno fuerant, & eo anno vt fierent, referente Calpurnio Praetore, Senatus decreuit, vt in perpetuum vouerentur. Ludi Apollinares in honorem Apollinis celebrabantur ante diem prid. Non. Iul. & septem diebus sequentibus, vt in Kalendario Romano notatum est; cui

suffragatur Liuius, & is qui Apollinis caput & Desultorium Equitem in
denariis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer