Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

123.

Prouinciae fertilitatem significare ex Claudiani versibus docuimus, qui sunt
   3.. in superiore tabella a nobis prolati. Quam quidem Prouinciam Cybeles
   4.. quoque turrita imagine quae in tertio denario expressa est, indicari arbitramur. Postremus nummus incognitam NIGRORVM Familiam restituit, cuius nullum vestigium est apud veteres, simul inculcat magistratum ab Augusto primum institutum II.-Virorum ad frumentum emundum de quo plura in gente Calpurnia. Confirmat hanc opinionem quod vna C. HEIVS commemoratur vir in Sicilia e Mamertinis clarus, inquit Cicero in Verre. Sicilia autem horreum fuit populi Romani.
Figure
Type: drawing
CAECINA
    AD A. ne CAECINAM Equitem Romanum, Volaterris in Etruria natum, ad quem Ciceronis exstant Epistolae aliquot, quique pro Pompeio contra Caesarem pugnauit, pertineat aereus hic nummus, an ad A. CAECINAM huius vt puto Filium, qui Consul Augusto suffectus fuit

in XIII . Consulatu, aeque mihi obscurum est. CAECINAE Patris meminit Hirtius qui scribit, ei Caesarem ignouisse, quod pro Pompeio contra

ipsum stetisset. CAECINAM Filium Velleius appellat Consularem: sed quando Consul fuerit, quoniam praetermissum est ab iis qui Fastos ediderunt, quaerendum nobis est: credi autem potest Consulem suffectum fuisse Augusto Consuli XIII. anno DCCLI. in quo Consulatu Marcum Plautium Siluanum Collegam habuit: id vt credam, duobus argumentis adducor, primum quia Velleius Siluanum simul & CAECINAM ex trans-marinis Prouinciis auxilium Tiberio tulisse scribit, in quibus credendum est, qui superiore anno Consulatum simul gessissent, tunc Pro Consulibus simul fuisse: deinde quia cum Consularem CAECINAM Velleius appellet, & quo anno Consul fuerit ignoretur, verisimile est, Collegam Siluani superiore anno fuisse eum, qui cum eodem Siluano sequenti anno Pro-Consulari potestate, Prouincias sortitus est. Nec illud obstat quod Consulares non semper ij, qui Consulatum gesserint, sed qui eo honore digni habiti sunt, a Velleio aliisque scriptoribus aliquando appellentur, quoniam ex iis, quae supra ad stabiliendam nostram de Caecinae consulatu coniecturam adduximus, satis constat, Consularem Caecinam a Velleio dictum, quod Consulatum vere gessisset. CAECINA vero gentis nomen esse non videtur vt nec PERPENNA , Sed ignoratione veri nominis id coacti sumus afferre de quo argumenta plura habes in Atia gente. Certe multi fuerunt qui cum cognominibus 
G iij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer