Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

143.

228. Roma occurrit galea affabrefacta cristata ornata,
cui etiam alae ad elegantiam sunt insertae, laeua facie.
ad cuius ceruicem legitur. [?] [?] .

   
In altera.

Pedestre certamen, siue monomachia proponitur.
Romanus miles, parazonio cinctus, thoracatus, ac
scuto munitus, uiribus imparem barbarum, nudum,
cetratumque prosternit, ualida dextra. infra. M. DEI.
.... Nummum hunc argenteum uidi Romae
apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

229.* Venus depingitur crinibus auro redimita, ac coro-
na aurea, laeuo obtutu, coma prominula in collum,
sub quo uidetur. X. ad ceruicem. M. CATO

   
In altera.

Victoria sedet ad sinistram partem intentior, stolata,
una manu lauream porrigens coronam, altera palmam
tenens, in sella sedet eburnea. infra. VICTRIX Hunc
nummum argenteum memini me uidisse Romae apud
D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

230.* Virtus effiguratur, cristata galea induta, laeuo obtutu,
tunicam uestita, aduerso pectore. Inscriptio.
VIRTVS. IIIVIR.

   
In altera.

Aquilius armatus thorace ac paludamento, ense,
ac clypeo permunitus, forti dextra rebellem in hu-
mum deprimit. Ingemiscit ille, ac ueniam depcatur.
Inscriptio. M. AQVIL. MN. F. MN. N. SICIL. Nummum
hunc argenteum uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer