140.
Victoria dea ad laeuam uiam incedit citissime, una
manu Lauri, palmaeque ramum tenens. Subscriptio.
P. SERVILI. M. F. Nummum hunc argenteum
Romae apud D. Achillem Maphaeum sum conspicatus.
In una parte.
219. Oriens irradiatus, sinistrorsum aspicit. Subeius mento. X.
In altera.
Victoria eadem, quae alias saepe, tantummodo aurigam
agens. Circum quam Luna et quaterna fulgent
sydera. infra. NT. AQVIL. ROMA. Nummum hunc
argenteum uidimus Romae apud D. Anton. Aug.num.
In una parte.
220. Cephalicon est muliebre, turrita ornatum corona,
simul obuelatum. ad synciput. EX. APV.
In altera.
Victoria laeuam in semitam currit, e biga lauream
coronam porrigens, altera habenas retinens. infra.
Ciconia stat. inferius. C. FABI. C.F. Nummum hunc
argenteum mihi Romae commonstrauit D. Achilles
Maphaeus.
In una parte.
221. Caelius Caldus aperto capite adparet, laeua facie, oum
tali epigraphe. C. COEL. CALDVS COS. a ceruice
in tabella sunt hae literae. L. D.
In altera.
Oriens irradiatus habetur laeuo obtutu. Huius ad
ceruicem clypeus est, in quo fulmen sculptum est. infra.
mentum monetarius rosam incudit. Inscriptio.
C. CALDVS IIIVIR. Nummum hunc argenteum me
uidisse memini Romae apud D. Antonium. Aug.num.
G.