139.
Victoria, bigaque, ut supra saepissime, occurrunt, Eodem
nititur, flagellum una gerens manu. infra. L. VA-
LERIVS. Nummum hunc argenteum Romae apud
D. Antonium Augustinum sum conspicatus.
In una parte.
216. Roma habetur galeata, laeuo aspectu. ad synciput
est asteriscus.
In altera.
Triumphi Lybici forma quaedam est. Victorem
trabeatum, una sceptrum habentem aquilare, altera
regentem equos quadrijugos, ad laeuam inuectum,
propter adstans Victoria praemiatrix laurea donat
corona. Sub equis Elephantinum iacet caput. infra.
ROMA. Nummum hunc argenteum habet in bonis
Romae D. Achilles Maphaeus.
In una parte.
217. Roma, galea permunita, laeuo ore, obuerso nudo pectore
toto, habetur. Ob OS. X.
In altera.
Victoriam reperio, praemium glorioso militi dantem,
est biga, qua sinistrorsum currit, laureum sertum.
infra. CN. LENTVL. Nummi huius argentei
copiam mihi fecit D. Antonius Augustinus Romae.
In una parte.
218. Romae eandem imaginem, quae in alijs bigatis obuia
fere est, reperio, nisi quod os ad dextram inuertat,
tunicata. a ceruice legitur. P. SERVILI.
In altera.