Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

138.

   
In una parte.

212. Cephalicon muliebre reperio, laureatum, laeuo obtutu,
capillo astricto. sine nomims Epigraphe.

   
In altera.

Victoriae eadem decursio et gestus, ut saepe in alijs
Bigatis, iam centies descripsimus fere. infra. T. CAR.
Nummus hic argenteus mihi uisus est Romae apud
Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

213. Roma cernitur galeam cristatam, alatamque induta,
laeuo obtutu. ad ceruicem lego. FLAC.

   
In altera.

Victoria praemiatrix biga ad laeuam rapitur citissiem,
una lauream porrigens, altera lora modo laxans.
modo arctans. infra. RVTILI. Nummum eum
argenteum uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

214. Romae ornatus idem, eadem forma, qua saepe ante
est delineata. a ceruice. Q.

   
In altera.

Victoria aurigae officio fungitur, ad laeuam tendens
uiam, una flagellum adigendis tenens equis, altera
habenas cohibendis. Literae erosae. Nummum eum
argenteum uidi Romae apud D. Antonium Aug.num.

   
In una parte.

215. Oriens irradiatus cernitur, laeuo obtutu. ad cer-
uicem legitur. ACISCVLVS.

   
In altera.



Victoria.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer