Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

137.

   
In altera.

Taurus celerrime indomitus ad laeuam subsilit, decur-
ritque uiam. Supra feram. P. infra. L. THORIVS BALBVS.
Eum nummum argenteum domi meae habeo.

   
In una parte.

210. Blasius cernitur galeatus, laeuo obtutu, quo modo
alias delineauimus. Supra frontem est stella, ad
ceruicem spica. Inscriptio. CN. BLASIO CN. F.

   
In altera.

Juppiter inter natam, ac coniugem, quemadmodum
ante descripsimus, reperitur, ijsdem omnino gestibus.
Pro luna tamen, quae inter Jouis, Palladisque crura
reperiretur, hic est oleagineus ramulus. Deaque
caduceum fert laeua manu. infra. RO. et inde sub-
sculptus est Pegasus, ad dextram deuolitans. Nummum
hunc argenteum habet in bonis suis D. Gulielmus
Caulius Lugduni.

   
In una parte.

211. Corona e lauri baccis confecta, cernitur. in qua
Salutis est imago, ad laeuam obtuentis, capillo in-
uoluto leuiter, tutulo ornata. Subter collum le-
gitur. SALVS P.

   
In altera.

Victoria in biga stans, sinistrorsum citissime currit,
una scuticam tenens adigendis feris, altera habenas
regens. Sub equis locustae campestres adparent.
infra. D. SILANVS L.F. Nummum hunc argen-
teum memini me uidisse Romae apud D. Antonium
Augustinum.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer