Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

136.

   
In una parte.

206. Vesta dea uidetur, obuelata capite, laeuo ore. sine no-
minis Epigraphe.

   
In altera.

Diana uidetur uenatrix, aduersa in obtuentem, ad
pubem tenus mulier, inde in terminum desinit squa-
matum. capite coronam gerit spiceam, manu dextra
praeter labentem ceruum cornu arripit, laeua tenet
Venabulum. Inscriptio. L. HOSTILIVS SACERNA.
Nummus hic argenteus mihi uisus est Romae apud
D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

207. Ioonem cephalicam uideo, senilemque, laeuo obtutu, bar-
batam, summa in fronte alas geminas ad intersigne
praeferentem. Inscriptio nulla, Bellerophonta, aut
Mercurium dixerim.

   
In altera.

Pegasus in laeuum caelum subuolat. infra. Q. PAPI.
Nummum hunc argenteum domi meae seruo.

   
In una parte.

208. Victoria effigiatur, capillo in caluarie in nodum
reuincto, facie laeua. Inscriptio nulla.

   
In altera.

Pegasus citissime sinistrorsum deuolat. Sub equi utero.
Q. TIT. Nummum eum argenteum mihi Rome com-
monstrauit D. Antonius Augustinus.

   
In una parte.

209. Junonis Sospitae imago, caprinam ferens pellem capite,
laeuo uultu. a syncipite legi. I. S. M. R.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer