Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

134.

   
In altera.

Jouem togatum aduerso in nos uultu, sedentem in
sella eburnea, una manu cornucopiae tenentem, al-
tera in gremium deposita: Victoria aduolans laurea
donat corona. Inscriptio nulla. Nummum hunc
argenteum uidi Romae apud Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

202. Libertas effigiatur, laureata, laeua facie, monili bac-
cato adornata. Inscriptio. LIBERTATI.

   
In altera.

Romam uictricem, triumphatricemque galeatam, ar-
matumque, in aceruo armorum alto sedentem, una
tenentem hastam, altera parazonium, aduolans
em diuerso caelo Victoria laureo serto donat. Pede
laeuo calcat illa globum, nauarchiae figuram. In-
scriptio. L. PANSA L.F.L.N. Nummus argenteus
hic mihi uisus est Romae apud D. Achill. Maphaeum.

   
In una parte.

203. Roma incedit galeata, laeuo uultu, monili pretioso
ornata, ac affabrefacta galea. ad cuius ceruicem
est signum. X. infra collum. ROMA.

   
In altera.

Roma seminuda in hostilibus spolijs per aceruum
reiectis, sedet, magna animo cogitans de Imperio
toto orbe propagando, dextra in femur incunbente,
laeua sceptrum demittens. Ad dominam, magni
augurium regiminis futuri, bonae aues duae aduo-
lant Aquilae. ad laeuum pedem Lupa stat, gemellor
nutrix. Literae nullae. Nummum hunc argenteum
memini me uidisse Romae apud D. Achillem Mapheum.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer