133.
hastam dextra librans manu, ad sinistram uiam in
expeditionem properat. Infra. Q. PILIPVS. ROMA.
Nummus hic argenteus a me conspectas Augustae
Vindelicorum apud D. Joannem Jacobum Fuccherum.
In una parte.
199. Pietas Dea effigiatur tutulata, capillo modice con-
torto, laeuo obtutu. ad ceruicem deae lego. PIETAS.
Subter mento. erat nota. O.
In altera.
Humanae pietatis, ac gratiae exemplum proponitur.
Herennius enim sublatum humeris, e consternator
suorum aceruo, repertum ex intercoribus unum, ne
id ignominiae Romano inferatur nomini, accedatque
cadauer barbararum gloriae: asportat fortiter.
Inscriptio. M. HERENNI. Nummum hunc argen-
teum uidi Romae apud D. Antonium Aug.num.
In una parte.
200. Apollo uidetur laureatus, laeuo ore. Inscriptio.
L. METEL. A. ALB. S.F.
In altera.
Romam dominam in Panopliam sedentem, tunicam
ac patagium indutam, hastaque munitam, accedens
Victoria a tergo corona donat laeurea, laeua tenens
palmam. Inscriptio. C. MAL. infra. ROMA. Hunc
nummum argenteum memini me uidisse Romae
apud D. Antonium Augustinum.
In una parte.
201. Cephalicon uideo uirile, senili aspectu, laeuo, barba
densa. ad cuius synciput sunt literae. Q. S. C.