Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

132.

Lupa gemellas nutriens, in illas fauces obuertit, sinis-
trorsum alioquin itura. infra. ROMANO. Nummum
hunc argenteum Romae sum conspicatus apud D.
Antonium Augustinum.

   
In una parte.

196. Roma uidetur galeam cristatam induta, laeua facie,
post cuius ceruicem est trulla. infra mentum est nota. X.

   
In altera.

Lupam ficu sub ruminali stantem, uberibus gemellos
nutrientem, accurrens Faustulus pastor armatus,
ut pueros ferae eripiat, occidere conatur. Inscriptio.
SEX. PO. infra. ROMA. Nummum hunc argenteum
uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

197. Roma cernitur galea cristata armata, ad laeuam pro-
spectans, ad ceruicem eius monetarius sigillum ad-
didit quadrato scuto simile. infra. ROMA.

   
In altera.

Victoria in biga citissime ad laeuam semitam praeterit,
una manu lora moderans equorum, altera tenens
lauream. Subter curru fasces et secures constitu-
untur. Subscriptio. M. MAR. MA. F. Nummum eum
argenteum uidi Augustae Vindelicorum apud D.
Antonium Joannem Jacobum Fuccherum.

   
In una parte.

198. Roma occurrit cristatam habens capite galeam,
laeuo ore. ad ceruicem eius est denarij nota.*.

   
In altera.

Eques armatus probe, galeatus, thoracatus, paludatus,


hastam


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer