Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

130.

   
In altera.

Gryphus ad laeuum iter citissime deuolat. Sub eius
utero est capra, eodem cursu nitens citissimo. infra.
L. PAPI. Nummus hic argenteus mihi uisus est
Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

189. Cephalicon est muliebre, laeua facie, turrita corona corona-
tum, capillo ad collum dependulo. Inscriptio.
PLAVTIVS PR COS.

   
In altera.

Camelum ad laeuam semitam incedere nitentem, geni-
culato crure dextro, leuem paenulam indutus, qua
potest manuum firmitate retinet ad lorum. In-
scriptio. C. ACCILI RVFVS. Nummum hunc argen-
teum memini me uidisse Romae apud D. Antonium
Augustinum.

   
In una parte.

190. Roma occurrit galeata, laeuo obtutu. Subter mentum
est asteriscus. Literae nullae.

   
In altera.

Aries ad laeuum iter spectat. infra. RVSTI. Nummus
hic argenteus mihi uisus est Romae apud D. Antonium
Augustinum.

   
In una parte.

191. Cephalicam iconem uideo muliebrem, capillo cala-
mistrato, laeuo obtutu. sine inscriptione.

   
In altera.

Sphynx delineata est ad laeuam uiam uicinior. In-
scriptio. T. CARISIVS IIIVIR. Nummum hunc argen-
teum uidi Augustae Vindelic. apud D. Joannem Jac. Fuccherum.


In una.

F.iiij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer