Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

128.

   
In altera.

Elephas ad dextram uiam nititur, demissa promus-
cide. infra. Q. C. M. P. L. Nummum hunc argen-
teum domi meae habeo.

   
In una parte.

182. Cephalicon uideo muliebre, laeuo obtutu, diademate
cinctum, coma pendula per collum, torque ornatum
aurato. Inscriptio. CN. PLAVCIVS AED. CVR. S. C.

   
In altera.

Pharetra arcusque stant erecta. inde capra ad laeuam
uiam it. Inscriptio nulla. Nummum hunc ar-
genteum uidi Romae apud D. Antonium Aug.num.

   
In una parte.

183. Restionis impressa est effigies, aperto capite, laeuo
aspecto. ad ceruicem est inscriptio. RESTIO.

   
In altera.

Herculi, Martique, similis Centurio nudus stat, ad laeuam
uiam nitens, dextra manu clauam librans, sinistra
Trophaeum. Inscriptio. C. ANTIVS C. F. Nummum
hunc argenteum uidi apud D. Antonium Aug.num
Romae.

   
In una parte.

184. Regulus cernitur laeua facie, denudato capite. In-
scriptio. REGVLVS PR.

   
In altera.

Sellae Curules geminae, coniunctae sunt. Quarum
lateribus uicinae positae sunt fasces et secures. Supra
infraque legitur. L. LIVINEIVS REGVLVS. Nummum
hunc argenteum Romae sum conspicatus apud D.
Antonium Augustinum.


In una.

F. iij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer