Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

126.

   
In altera.

Corona triumphalis impressa est. in qua capram uideo
Jouis alumni pueri uectricem sinistrorsum. In
superiori coronae combinatura galeri sunt adperosi
Castoris et Pollucis. infra. est fulmen dei. Nummum
hunc argenteum memini me uidisse Romae apud
D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

176. Cephalicon cernitur muliebre diadematum, laeuo
uultu, capillo in collum dependulo. ad synciput
sceptrum est liliatum. Inscriptio. ACISCVLVS.

   
In altera.

Europam audam, flameum longissimum, quod aurae
sursum leues attollunt in semicirculum, ambabus
manibus in extremitatibus continentem, Taurus
celeriter sinistrorsum uectat. Infra. L. VALERI. Hunc
nummum argenteum memini me uidisse Romae
apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

177. Ceres dea depingitur, laeua facie, ternis spicis triticeis
coronata, capillo leuiter pexo. Inscriptio. C. MRI.
C. F. CAPITO.

   
In altera.

Coloniae deductae typus. Duumuir pastoris habitu,
tunica breui indutus, par boum iugatorum stimulo
dextrorsum adigit. Supra. XXII. Nummum hunc
argenteum uidi Romae apud D. Antonium Augu-
stinum.

   
In una parte.



Ceres.

F.ij.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer