Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

124.

   
In altera.

Monumentum habetur latum, amplissimumque. Arae
nauis imposita in qua Victoria graditur. palmam
humero portans. Lateribus duo Trophaea, opimaque
spolia in contis praefixa operi decorem addunt.
Infacie anteriori structurae legitur. C. CALDVS VII
K EI. infra. CADVS IIIVIR. A dextra sinistraque legi-
tur. IMP. A. X. C. CALDVS. ita tamen ut unus in
alterum character sit positus alius alio altior. Hunc
numum argenteum uidi Romae apud D. Antonium
Augustinum.

   
In una parte.

170. Cephalicon uidetur, Jouis simile, barbatum, laureatum,
sinistrorsum obtuens. Inscriptio nulla.

   
In altera.

Minerua stat galea cristata, atque aegide munita, una
manu summam hastam tenens. altera Victoriolam
praemiatricem. ad laeuum latus deae scutum ingens
constitutum. Inscriptio. C. VIBIVS. VARVS. Nummum
hunc argenteum uidi Norimbergae apud D. Bilibald.
Incuriam.

   
In una parte.

171. Roma uidetur galeam cristatam induta, laeuo obtutu,
tunicata. Inscriptio. Q. FONTEIVS CAPITO IIIVIR.

   
In altera.

Eques armatus, thoracatus, paludatus, ad laeuam uiam
obequitans, librata fortiter hasta, humi prostratos
barbaros confodit. Inscriptio. M. FONT. TR. MIL. Hunc
nummum argenteum domi meae habeo.


In una.

F.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer