Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

120.

aequale. Insinistris Pallas, galea, aegide, ac hastatuta,
patrem corona donat laurea. Infra. ROMA. Num-
mum hunc argenteum uidi apud Carolum a Porta
Lugduni.

   
In una parte.

158. Juppiter diadematus, adolescens adhuc, dextro ore,
obuerso dorso, in quod iniecta est pallij lacinia, uelut
eiaculaturus fulmen manu (etiamsi non adpareat.)
librat. Ad Dei synciput adparet signum. MP.

   
In altera.

Apollo, et Bacchus ad pubem nudi in truncis sedentes,
hic innixus in anguinum caput dextra. Ille in
Tygris suae uelut abblandiens ferae. uarijs de rebus
alternatim loquuntur inter se, laeuis in manibus
scipiones tenent eburneos. Inter hos Palladis caput
monetarius ineudit. Aparte laeua. EAR. infra. L.
CAESI. Nummum hunc argenteum uidi Venetijs
apud R.mum D. Patriarcham Aquilegiensem.

   
In una parte.

159. Aediles pl. dus togati in subsellijs constituti, de re fru-
mentaria quaestiones uicissim ferunt. A dextris.
PA. infra. M. F. ANC. ME.

   
In altera.

Ceres Dea effigiata, coronam spiceam capite gerens.
laeuo obtutu. sine nominis titulo. Nummum hunc
argenteum memini me uidisse Norimbergae apud D.
Joannem Candelerum.

   
In una parte.

160. Cephalicon uidetur muliebre, laeuo obtutu, mundo oni


muliebri


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer