Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

119.

   
In una parte.

155. Roma galeata est, eadem forma, qua alias non semel
a me adumbrata est. a ceruice. X. Inscriptio. M. SCIP. IMP.

   
In altera.

Victoria in biga rapidissime praeteruolat sinistrorsum,
una manu lauri ramum tenens, laeua palmam. Sub
equis est clauus. infra. ROMA. Nummum hunc ar-
genteum memini me uidisse Romae apud D. Antonium
Augustinum.

   
In una parte.

156. Romae eadem effigies est, quae supra saepe est a nobis de-
lineata: obuerso ad laeuam uultu.

   
In altera.

Biga in sublimi, Victoriarum monumentis sculpta, Victo-
riam ipsam deam in laeua uia obuiam habeo, una
laurum, altera palmam ostentantem. Supra. XIX.
infra. D. SILANVS D.F. Nummum hunc argenteum
memini me uidisse Romae apud D. Achill. Maphaeum.

   
In una parte.

157. Blasius galeatus effigiatus est, Caesari non adeo dessi-
milis, (supra cuius frontem est sydus, ad ceruicem
stellae figura, monetarij signum.) laeua facie. Inscriptio.
CN. BLASIO CN. F.

   
In altera.

Juppiter seminudus, aduersus stat, (pallium e Dei tergo
prolabitur in suras.) medius inter coniugem, natamque,
una sceptrum tenens supra infraque trinode, laeua
depressiore fulmen. Subeo est Lunae signum. Dextra
parte Juno irradiata, stolataque, una sceptrum gerit


aequale.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer