Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

118.

152. Jouis est effigies laureata, dextro uultu, barbatus.
Subter collum legitur. ROMA.

   
In altera.

Victorem Memmium, tunica picta, palmataque toga
insignem, biga inuectum sinistrorsum, una habenas
regentem, altera sceptrum tenentem, aduolans Victo-
ria laureo donat serto. Sub equorum ungulis
prioribus. E. infra. L. MEMMI. GAL. Nummus
hic argenteus mihi uisus est Romae apud D. Achillem
Maphaeum.

   
In una parte.

153. Cephalicon muliebre uidetur tutulatum, laeuo obtutu,
torque aureo ornatum, tunicatumque. retro ceruicem
est pilei forma. ob os. MENSOR.

   
In altera.

Biga praeteriens Circensi auriga, galeatus, spiculum
laeua tenens, dextra porrecta ob humo togatum,
in currum accipere secum nititur. rapitur autem
sinistrorsum. infra. XC. L. FAB. SVL. Nummum
hunc argenteum domi meae habeo.

   
In una parte.

154. Junonis sospitae imago est, eadem, qua saepius a me
delineata est, forma: uultu laeuo. ab ceruice est. S.C.

   
In altera.

Juno sospita caprinam habens pellem capite, telum
dextra forti euibrans, laeua clypeum habenasque
tenens equorum, biga sinistrorsum celeriter rapta-
tur. Sub equis serpens erepit. infra. PROCILI. P.
Nummum hunc argenteum uidi Romae apud D.
Antonium Augustinum.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer