Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

114.

   
In altera.

Victor alto in curru stans triumphali habitu, a quatuor
equis laeua uia trahitur: quos ipse loro cohibet, una,
altera sceptrum habet aquilare. Supra. CXXXVIII.
infra. C. NAE. BAB. Nummum hunc argenteum Romae
in manibus habui apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

141. * Cephalicon muliebre, laeuo ore, laureo serto, et alis tem-
poralibus decoratum, quale ante descripsinus, occurrit,
capillo pendulo. ad ceruicem sunt tridens Neptunius,
ac aries bellica machina.

   
In altera.

Victoria, aurigae partes agit, quadriga sinistrorsum fer-
tur rapidissima, una manu Victori lauream porrigens,
altera lora tenens equoram. infra. Q. E. L. IVLI.
BVRSI. O. Nummum hunc argenteum uidimus
Augustae Vindelicorum apud D. Joannem Jacobum Fuccher.

   
In una parte.

142. Roma uidetur galeata, dextro uultu. sine inscriptione.

   
In altera.

Victoria in biga dextrorsum inuehitur, ambab. manib.
equorum habenas regens. Supra. H. infra. COIL.
CALP. Nummum hunc argenteum memini me
uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

143. Corona e baccis lauri contexta. in qua media, Ty-
berinus pater est depictus, laeuo obtutu, laureatus, barba
rigente, et capillo. a syncipite. B. infra collum. ROMA.

   
In altera.



Victoria.

E. iiij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer