Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

112.

Victoria auriga, in biga celeriter sinistrorsum uolitat,
cursu celerrimo, ambabus manibus regens habenas
equorum. infra. C. PVLCHER. Argenteum hunc
nummum uidi Augustae Vindelicorum apud D.
Joannem Jacobum Fuccherum.

   
In una parte.

135. Roma uidetur laeuo uultu, galeata, monili baccato
ornata. a ceruice. F.

   
In altera.

Victoria in biga stans, ad laeuam rapitur citissimis
equis, utraque manu lora tenens, ac regens equor.
Supra. XXVIII. infra. D. SILANVS. ROMA. Hunc
argenteum nummum memini me uidisse Romae
apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

136. Victoria uidetur, capillo conuoluto, ad caluariem con-
globato, laeua facie. a ceruice. S.C.

   
In altera.

Victoria laeuum carpit iter, summa in biga insistens,
altera habenas moderans equorum, altera tenens lauri
ramum. infra. T. CARIS. Nummum hunc ar-
genteum uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

137. Roma cernitur galeam cristatam capite gerens, torque
aureo insignis. ad ceruicem est. X.

   
In altera.

Curru triumphali alto trabeatus victor, una sceptrum
tenens aquilatum, altera lauri ramum, ad laeuam uiam
inuehitur. quadrijugi sunt equi. Subillis legitur.


L.K(?)EN.

E.iij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer